Marco Antonio Flaminio carmina 1, 43

43. ad Achillem Bocchium

Ergo (proh superum fidem!)

Isto contegitur marmore Iulia,

Clarum Felsineae decus

Vrbis? sic igitur, sic periit bona

5

Nostri mater ACHILLEI?

Nec quidquam pietas sollicita in deos,

Nec quidquam integra profuit

Et mens, atque animi candor amabilis?

En quisquam, iuvenum optime,

10

Consolando tuis ponere lacrimis

Finem cogitet? hic, miser,

Hic flendum, hic querulis omnia cantibus

Imple. Haud aspera nunc suis

Intrantem pepulit te foribus Chloe:

15

Non non candidior nive

Fastidit tua nunc carmina Tyndaris,

Et collo dare brachia

Orantis refugit: sed miser, ah miser,

Mater Iulia, Iulia

20

Heu mater, propriis luminibus tibi, et

Vita carior occidit!

Quid laudare sacris usque pium iuvat

Vatem numina cantibus?

Lesboumque agili tangere barbiton

25

Plectro? ah carmina, barbitos,

Surdorum ah valeant numina caelitum!

Sed quid irrita fundimus

Lamenta? immeritos invidia deos

Quid pulsamus inutili?

30

Omnes una eadem mors manet. Ibimus

Omnes ad tenebras nigri

Plutonis. Sed enim cum semel occidis,

Non forma, aut decor ingeni,

Nec te cana Fides eripiet feri

35

Ex Orci manibus. Pius

Frustra, parce nihil proficientibus

Iam, BOCCHI, querimoniis.

Maternas, aliquis si manet Inferis

Sensus, credibile est tuo

40

Laedi umbras gemitu. Desine, desine;

Et constanti animo feras,

Quod mutare nequit dura necessitas.