Marco Antonio Flaminio carmina 5, 37

37. ad honoratum Fascitellum

FASCITELLE, quid otio in beato

Dictavit tibi roscidis sub antris

Musa candida? nil soles profecto

Vmquam scribere laurea corona

5

Non dignum. Ipse miser tumultuosa

Vrbe detineor: tibi benignus

Dedit Iuppiter in remoto agello

Latentem placida frui quiete,

Inter Socraticos libros, et inter

10

Nymphas, et Satyros, nihil profani

Curantem populi leves honores.

Verum, sive aliquid Marone dignum

Pangis, sive modis Horatianis

Iuvat ludere, quidquid est, sodali

15

Tuo mitte. Alii sibi, atque Musis

Scribant: tu cave, carmina occulas quae

Digna sunt medio legi theatro.