Giuseppe Sporeni carmina 4, 94

Testo base di riferimento: Maria Alessandra Romanelli, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1979-80

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


94. ad Phoebum pro Manino aegrotante elegia VI

Quae fortuna tuum potuit violare poetam,

      Phoebe, cui dederas plectra lyramque manu?

Perfidus ille fuit certe spretorque deorum

      Tam sacrum vatem laedere qui potuit.

5

Ille Dionaei rabiem cantabat Amoris,

      Saepius et Veneris lusit adulteria,

Vt fuerit quondam forti commixta Gradivo

      Et deprehensa sui coniugis ingenio.

Hic quoque Dictaeo iunxit Minoida tauro

10

      Et cecinit magni dulcia furta Iovis.

Te quoque Cirrhaea cecinit sub rupe iacentem

      Musarum doctis carmina ferre choris.

At nunc infesto percussus vulnere membra

      Heu iacet et moesto pallidus ore gemit.

15

Quare cum tibi sit medicina inventa salutis

      Auxilium vati fer, rogo, Phoebe, tuo.

Tu vero, tanti percussor stulte poetae,

      Ante diem saevo saucius ense cadas

Vt meritas tanto solvas pro crimine poenas:

20

      Haec est delicto congrua poena tuo.