Giuseppe Sporeni carmina 4, 93

Testo base di riferimento: Maria Alessandra Romanelli, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1979-80

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


93. ee vana diluvii prognosticatione elegia V

Qui vaga siderei cognoscunt climata coeli

      Et Phoebi et motus, menstrua Luna, tuos,

Maxima diluvii ventura pericla canebant

      Qualia Thessalico Pyrrha sub orbe tulit,

5

Tu quoque, Deucalion, miratus ad aethera fluctus

      Ire, oculos nigra nocte premente tuos,

Neptunumque imis saevire tridente sub undis

      Flaminaque in fragiles ire coacta rates.

Scilicet haec, pudor o et captae dementia mentis,

10

      Humanum et nostri dedecus omne poli,

Noscere qui sacri voluere arcana Tonantis

      Naturamque sua vincere nequitia.

Pessima gens, quae te docuit sapientia coeli

      Motus nosce vagi, maxima iura Iovis,

15

Quid ferat Arctoo felicius Vrsa sub orbe,

      Quidve ferant longis sidera lapsa comis?

Non tamen horrendae fugies discrimina Mortis;

      Te petet insana Mors violenta manu.

Non te stella Iovis, Martis non astra tuentur

20

      Ignea, non Veneris falciferique Senis.

Vos igitur posthac, humani, arcana Tonantis

      Linquite siderei sitque ea cura procul.