Giuseppe Sporeni carmina 4, 92

Testo base di riferimento: Maria Alessandra Romanelli, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1979-80

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


92. epithalamion Maurisii et Paulae Porciae

Sacra tuis, Hymenaee, focis et thura parantur:

Iam nitidus descende polo optatumque puellis

Tolle iubar cantuque viris dextraque coruscas

Sume faces taedasque manu cape, dive, iugales.

5

Ille maritali iunxit sua colla capistro

Atque tuas subiit leges et foedera, nuper

Inter Iuliadas iuvenis placidissimus omnes,

Indidit excelsum cui gens Maurisia nomen.

Annuit auratoque deus per inania curru

10

Vectus adest, Syrio madefactus tempora nardo

Flaventesque genas Phrygio velatus amictu:

Cernite compositas ut eat venerandus ad aras

Sacra petens lepidisque modis conubia cantet

Et bona fulgenti sponsis ferat omnia dextra!

15

Prodeat infuso veneranda per ora rubore

Nupta, novo placitura viro, comitata puellis

Virgineaque cohorte, deus dum sacra tuetur,

Prodeat et comptis veniat spectanda capillis.

Hanc quoque sidonio bis tincta in murice palla

20

Ornet et Eoo quaesita sub aequore gemma.

Iam venit ingenti matrum comitata caterva,

In terram defixa genas tardaque patentem

Metitur veneranda viam et vestigia passu.

Non aliter quam cum nymphis comitata Diana

25

Per latos spatiatur agros ubi fessus anhelos

Flexit equos Titan vel flumine tinxit Hibero,

Vel cum Delon adit celsique cacumina Cynthi,

Spumantes ubi fixi apros praedamque sequuta

Clivosa nam fessa via est, sic nupta rubenti

30

Incedit vultu formosis septa puellis,

Nupta deae similis, volucrum quam mater amorum

Et Charites aluere simul nymphaeque sub antris

Lactavere suis. Non huic humana nitescit

Forma, sed aetherio decor est emissus ab orbe.

35

Cernite fulgentes divinae frontis ocellos,

Cernite sidereo certantia lumina Phoebo

Et colla externo numquam fucata colore,

Quin etiam dignas Baccho vel Apolline palmas

Oraque lascivo toties laudanda marito.

40

Scilicet haec nostra coniux est virgo sodalis

Paula verecundo faciem suffusa rubore

Porcia, quae nuper subiit conubia laeta

Fronte, nec est placidum virgo aspernata maritum

Mortali de gente, licet potuisset Olympi

45

Coelestes intrare toros thalamosque deorum.

Iuppiter Iliacis hanc si vidisset in arvis

Non pennas sumpsisset avis quae saeva ministrat

Fulmina nec puerum celsa rapuisset in Ida.

Hac etiam visa Danaen sprevisset et eius

50

Correptus magno numquam flagrasset amore.

Non quoque Ledaeam rapuisset Dardanus hospes

Si foret haec Spartae conspecta in littore virgo;

Non Venus Idalio portasset vertice honores

Nec contempta Iovis coniux Pallasque fuisset.

55

Hanc se complecti mediis Narcisus in agris

Optasset circumque suo dare brachia collo,

Formosas quamvis puer † me hic † contemneret omnes,

Infelix proprio † de hinc † concitus igne suumque

Ante diem Parcis et funere raptus acerbo.

60

Te quoque Phrixeae fortis penetrator harenae

Sextia liquisset virgo si membra puellae

Candida vidisset tantae, nec se amplius altis

Commisisset aquis pelagi nec curva lacertis

Aequora movisset dulcesque † terasset † amores.

65

Hanc quoque magna suo si tempore Roma tulisset

Saucio non proprio cecidisset virgo pudica

Ense nec infandum iuvenis Romanus Amoris

Commisisset opus Veneremque hausisset acerbam.

Sed iam sponsus adest, cunctis felicior ista

70

Coniuge, quem placidus comitatur Phoebus et Euhan,

Euhan serta ferens et plectrum Phoebus eburnum.

Pulcher Hymen, iam sparge rosas, iam lilia funde

Purpurea; at propius, matres, vos ducite nuptam.

Quid ploras lacrimisque tuos perfundis ocellos?

75

Sunt socii subeunda tori pia foedera, virgo,

Quae Pater instituit, rerum moderator et auctor

Postquam perpetuis firmavit legibus orbem

Effinxitque hominem facili tellure creatum,

Ne genus humanum cumque ipso machina mundi

80

Deficeret, sed perpetuum duraret in aevum,

Fecundo crescens fetu vacuaeque repleret

Telluris sedem et venturum conderet aevum.

Ergo manum da, nupta, viro optatumque marito

Tolle caput, nec dura velis et saeva videri

85

Immitisque viro. Non tibi pellicis annos

Praefert aut alii poterit servire puellae,

Sed tua complexus nocteque dieque favebit

Membra toro semperque tibi dabit oscula laetus.

Annuit et dextram iunxit iam nupta marito

90

Sacraque firmavit facili conubia voce;

Cui sponsus digitos oneravit divite gemma

Laetus et amplexu circundedit ora benigno.

Dicite felices, pueri, simul undique cantus

Et tantum celebrate diem fessasque choreas

95

Alternate hilares atque aptos quaerite lusus

Coniugiis, donec stellantem liquerit axem

Hesperus et totum tenebris nox clauserit orbem.

At vos qui socii subiistis foedera lecti,

Ducite in amplexus longos feliciter annos

100

Atque diu pulchram simul exercete iuventam,

Donec vos socio component fata sepulchro.