Giuseppe Sporeni carmina 4, 85

Reference basis text: Maria Alessandra Romanelli, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1979-80

Editing of the digital edition: M. Rossi


85. super adventu reverendi Marini Grimani
patriarchae Aquileiensis

Dive Latona sate, cui sonoris

Est datum nervis celebrare laudes

Coelitum plectroque gravi superbos

Ferre triumphos,

5

Huc ab excelso venias Olympo,

Sive nunc gratas Heliconis umbras

Incolis Cirrhaeve magis bicorni

Vertice gaudes,

Sive Permessi vitreas ad undas

10

Ludis aut sacros meditaris hymnos,

Sive Pimpleo recubans in antro

Carmina fingis.

Prodeas plectro crepitante, Phoebe,

Quo Iovi laudes meritas tulisti

15

Perdidit postquam violenta saevi

Tela Gigantis:

Concines maiora quidem sonanti

Barbito quam si domuisset oras

Caesar Arctoas et aprica Tempe

20

Milite victor,

Egerit quamquam toties feroces

Martia Parthos violenter urbe

Teque vi multa Latio fugarit,

Hannibal, orbe.

25

Hadriae clara veniens ab urbe

Tendit Hunneas Patriarcha sedes,

Sacra facturus sibi constituta

Nuper in aede,

Prole Grimana satus et potenti

30

Principum turba Venetum creatus

Nec minus sacrae decoratus alma

Palladis arte.

Hoc pater maius potuisset umquam

Iuppiter terris dare munus, etsi

35

Aurei mundo bona reddidisset

Tempora saecli?

Surge iam, felix Aquileia, surge

Aureos nodo religata crines:

Iam venit sponsus tibi nuptiali

40

Veste decorus,

Quem volant circum Pietas Fidesque

Et Pudor, Pax et, Charitasque laeta,

Ipsa sincero nec abest verenda

Pectore Virtus.

45

Lenta quid cessas? Cupidos mariti

Suscipe amplexus venientis et te

Nobilis sponsi patiare casto

Corpore tangi.

Redditur priscus tibi Honor Decusque

50

Pristinum quod iam furibundus hostis

Abstulit dum te premeret tremenda

Cuspide Martis,

Ausus horrendo penetrare motu

Itali claros populi recessus

55

Atque ferventis superare septem

Claustra Timavi

Barbaras ducens acies et hoste

Caedibus pingui comitatus acer,

Italum credens manibus cruentis

60

Vertere regnum.

Impudens sed quid moror hic? Decoro

Ecce procedit populus triumpho

Quem diu nobis celebrata sacris

Fata dedere.

65

En triumphales veniunt cohortes

Vndique et plausu feriunt Olympum;

Civitas omnis resonat frementi voce triumphos.

Lux, ave, multo celebranda thure

Quae decus tantum patriae tulisti;

70

Fausta lux, salve, nimis et nitenti

Digna lapillo:

Tu libens semper venias serena

Veste candentes humeros amicta,

Tu sacros ista videas quotannis

75

Luce triumphos.