59. Aegidio Falcetae episcopo
Aegis Ericthoniae rutilantia pectora divae
Circuit anguiferis impia facta comis,
At senior tardo qui sidera temperat orbe
Curvata coelum falce decorus obit.
5
Falx tibi cognomen tribuit Saturnia magnum,
Sancte pater, Latii gloria prima chori;
Diva colubrifera deduxit ab aegide nomen,
Aegide Cephenis quae malesana fuit.
Vt tua Iuliacae sapientia consulat urbi
10
Commoda Bethlemii nobiliora Dei
Et nostris pellat scelus exitiabile terris
Quas pater undanti vortice Turrus alit,
Vive situs igitur Phrygis et Titonia lustra,
Et tibi sit Pallas aegide, falce deus.