56. ad Gregorium Adamaeum et Ariadnam Sabbatinam
amantes ut se mutuo amore prosequantur elegia VII
Ergo pharetrato summittes colla furori
Et tua erunt Paphia pectora adusta face?
Praeda ingens, Cytherea tibi natoque paratur;
Insanos acue, dure puer, calamos.
5
Prome venenata ferventia tela pharetra
Et iuvenum leni vulnere fige animam;
Ni properas magnos amittes, tarde, triumphos:
Amplius hos Iovis est, quam superare Iovem.
Tu, puer, Idalio cervicem trade tonanti
10
Nec renue ardenti subdere colla iugo:
Invitos premit ille magis mulctatque superbos
Et pectus duris figit arundinibus.
Inter mortales numerosa exempla supersunt:
Nunc iuvat e supera ducere valle deos.
15
Te primum, omnipotens, candenti e vertice traxit,
Fecit et Argivas ante cubare fores,
Ille Therapnaeae subter fastigia Ledae
Duxit et albenti texit olore genas,
Ille dedit Semelen, cuius de pectore rupit
20
Bacchas pampineis Liber agens thyasis.
Quid memorem aeterna flagrantem Hyperiona luce?
Quidve feram Ogygii dulcia furta dei?
Ille fuit placidum Penei victus ad amnem,
Hunc sed Gygaea cuspide fixit Amor.
25
Quare, quom fuerint superi quoque Amore ligati,
Tu quoque ne dubita fervida signa sequi.
Et tibi pulchra Venus felices spondet amores
Et tibi servitium mite Ariadna dabit.
Non haec Caucaseis generata est tigribus aut hanc
30
Saeva sub Ismariis alpibus ursa tulit,
Sed facili Cytherea manu et volucre agmen amorum
Idalio quondam hanc vertice composuit.
Affuit et sollers divinae cura Minervae,
Affuit et pulchrum pollice iuvit opus.
35
Digna dea est facies oculique pedesque comaeque
Oraque tam multis invidiosa viris.
Virgo, precor supplex, puerum ne sperne furentem,
Infelix ultro sub tua iura venit.
Sponte venit lugetque tuis prostratus ab armis
40
Et piget imperium non subiisse tuum:
Huic fer opem nec cruda velis nec dura videri
Et gratum famulo redde patrocinium.
Ac quum nocturno te saepe vocaverit ore
Tu propera clausas furtim aperire fores
45
Neu surda assiduas iuvenis patiare querelas
Sed misero optati gaudia iunge tori.
Non hic Aegides, tu ne hunc insana vereris?
Nil habet hic quod tu pertimuisse queas.
Et sive ante diem (dii, talem avertite casum)
50
Exanimis campos ibis ad Elysios,
Ille quoque infernas tecum penetraverit umbras
Et durum extremae Mortis adibit iter.
At vos Idalius felici iungat amore
Et det Mygdoniis vivere temporibus.