53. ad Maninum elegia IV
Tu ne meam, demens, potuisti laedere vitam?
Tu ne meam numeris sollicitare deam?
Ergo quae nostris fuerat celebrata libellis
Sentiet adversum teque tuamque lyram?
5
O potius Musae pariter pereatis et auctor
Carminis et quisquis Delphica templa colit;
O potius nostros exurat Iuppiter artus
Mittat et in nostras tela trisulca domos,
Exagitet patrias violentis caedibus urbes
10
Et rapiat Iuno maxima quaeque dedit,
Quam mea tam miseros virgo esperiatur amores,
Virgo Therapnaea pulchrior Hermione,
Pulchrior antiqua Briseide, pulchrior Hebe
Teque, Venus, rapidis nata sub aequoribus.
15
Parce, precor, tenerae mater generosa catervae:
Vera suos vates dicere Phoebus amat.
Non ego falsa loquor: testis mihi Delius ipse
Qui vaga caeruleis lumina promit aquis,
Testis erit Phoebe nocturno tramite ducta
20
Et matutinis sidera pulsa rotis.
Quid memorem stricto pluviosum Oriona ferro
Haedorumque graves imbre cadente sonos,
Pleiades et tarde ducentem plaustra Bootem?
Quid plenum madidis fluctibus Hydrochoon?
25
Hoc quoque testantur convexi lumina coeli
Hoc et Avernalis pallida regna dei,
Hoc pater aequoreas qui temperat amnibus undas
Liquidaque aerato regna tridente secat,
Silvia, te priscas superare Heroidas et te
30
Virgineis Hecate conspicienda comis.
Sed quid plura moror? Phrygia hanc si pastor in Ida
Vidisset Samiae praeposuisset Herae
Altaque Cecropiae sprevisset dona puellae
Risissetque tuas, Cypria diva, comas.
35
Ergo non mirum est si me tam cogit amare
Silvia, quom castum cogeret Hippolytum.
At te nescio quae rabies, insane, coegit
Dilaniare meam carminibus dominam.
Num te forma decens, num te movere capilli?
40
Num frons purpureis invidiosa rosis?
Num digiti longaeque manus albaeque papillae
Fultaque Acidaliis tempora sideribus?
Ista Polyxenio fortasse in corpore desunt
Nec gaudet tantis vestra puella bonis.
45
Hinc igitur caecas miseri rupistis in iras:
Saepe solet magnus talia ferre dolor.
A! miser infelixque diu semperque futurus,
Si maledicta leget nostra puella tua!
Non satius fuerit Stygias penetrare sub undas
50
Subdereque Aetnaeo saucia colla Iovi;
Tantaleos fuerit satius sentire dolores
Atque Ixionio turbine semper agi
Quam semel iratae diras audire puellae.
Quae maledicta tibi, quae tibi verba dabit!
55
Illa tibi Eumenidas saevosque precabitur angues
Et sontes animas Tartareumque canem,
Nec te cessabit vesanis laedere verbis,
Nec te perpetuis exagitare minis.
Praeterea, crebro fueris cum tactus ab igne
60
Et pueri assiduis fixus arundinibus,
Illa tuam merito quaeret mutare puellam
Mutabitque, acres ut solet illa viros.
Quare tu posthac tumidos compesce furores
Ne capiti noceat Silvia nostra tuo.