Gabrio de' Zamorei carmina, 11

Reference basis text: M. Vattasso, 1904

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


11. de beato Martino

Non das, sed reddis clamidem, Martine, petenti,

      Sed dare te credis, mens satis ista Deo.

Non petit, at repetit; nec iam te crede datorem,

      Reddis, et hic pauper quod petit ipse dedit.

5

Quod das nempe tuum non est; clamis ista petentis

      Vere est; tectorem tectus et ipse tegit.

Subque colore precum petit; illa rogamina iussus

      Pondus habent, quamvis ipse rogare putes.

Aspice quam dulci verbo rogat ille rogandus,

10

      Quave pius servum se prece fingat herus.

Quam sit grata Deo pia mens, quam grata voluntas,

      Dantis ab exemplo militis huius habes.

Velle tuum pro te, reputat qui munera Christo

      Ferre nequit, saltem munera ferre velit.