Giuseppe Sporeni carmina 3, 49

Testo base di riferimento: Maria Alessandra Romanelli, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1979-80

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


49. ad Rampillam de eius forma elegia I

Si qua verecundo placuit candore puella

      Casta tibi Pallas, casta Diana tibi,

Haec erit antiquis etiam anteferenda Napaeis

      Quam memorat tenui nostra Thalia chely.

5

Vnde tuae capiam, Rampilla, exordia formae?

      Qua potero nomen voce referre tuum?

Nam seu formosae fueris collata Dione,

      Forma victa tua mater Amoris erit;

Seu tua cum docta certabunt ora Minerva,

10

      Cedet virgineis culta Minerva focis.

Adde quod hoc vinci moereret Iuno colore

      Si foret aspectus gratia nota tui

Lascivique magis Iovis indefessa timeret

      Furta suis ne te falleret insidiis:

15

Qualis Amyclaeae corrupit pectora Ledae

      Fultus olorina membra superba coma,

Qualis et Argivae penetravit tecta puellae

      Aurato ardentes abditus imbre genas,

Nec minus Herculeae thalamum male sanus alumnae

20

      Vnde tuum columen, Graecia magna, nitet.

Non tamen illarum plus furta invisa timeret,

      Non inconcessi concubitus thalami

Sperneret Asteries, nec Agenorei bovis astus

      Curaret, pulchram sperneret Antiopen,

25

Antiopem cuius Satyri sub imagine ventrem

      Semine complevit Iuppiter ipse suo.

Illa nec ardentes Asopidis ora favillas

      Compressamque suo coniuge Memnosinen,

Nec formidaret simulati membra draconis,

30

      Fulcra Canopeae vel temerata deae:

Verteret in te omneis Saturnia Iuno timores

      Plenaque tu invisa suspicione fores.

Quin age, te pastor nemorosae in montibus Idae

      Dardanus Idaliae praeposuisset Herae,

35

Si forte ille tuos si conspexisset ocellos

      Membraque nudatis candida pectoribus;

Et tibi cessisset rapido Venus edita Ponto

      Et dea supremi vertice nata Iovis.

Et quae nimbosa potitur Thaumantide Iuno

40

      Haesisset vultu pallida facta tuo

Nec sese ulterius palmam extendisset honoram

      Promissis frustra quaerere muneribus.

Ille Therapnaei quoque dissociator Amoris

      Oebalias numquam puppe secasset aquas

45

Vt thalamum, Menelae, tuum corrumperet et te

      Cum Danais campos ferret ad Iliacos,

Hanc si Raeteis amens vidisset in arvis

      Dum blande incautum sollicitaret opus.

Sed quid ego imprudens terrena exempla pererro?

50

      Accedant magnis ora probata deis:

Hanc tu contempta malles, Neptune, Medusa

      Quam vel Amymonem Sicaniamque deam,

Optaret magis hanc quam pulchram Delius Issem,

      Alcides Heben, ignigena Erigonem.

55

Turbidus Ischomachen pro te, Rampilla, fugasset

      Eurytus et foedum deseruisset opus;

Liquisset Venerem Ismariae Mars incola rupis,

      Blandus Amor Psychen, Mercurius Chionen.

Nam seu purpureo velata incedis amictu,

60

      Candida seu Coa pectora veste premis,

Seu niveo albentes humeros bombyce fatigas,

      Seu subcincta comas serica texta geris,

Nil equidem in toto fuerit spectatius orbe.

      Hoc verum est, quamvis Iuno severa neget:

65

Non haec Antigone, non haec Cepheia, Iuno, est:

      Iudice te numquam pulchrior ulla fuit.

Aspice flammato certantia lumina Phoebo,

      Cerne pedes, crinen, pectora, colla, genas;

Imprimis tamen undantes mirare papillas

70

      Et leves digitos marmoreasque manus

Quis vel Maeoniae superaret texta puellae

      Vel doctos castae Palladis articulos,

Seu lubet aurato sub tegmine ducere filo,

      Seu facili quaevis stamina pingere acu.

75

Non talem vidit Briseida fortis Achilles

      Vt primum est laeto tradita praeda sibi.

Non umquam talis tibi Cynthia visa, Properti,

      Non talis visa est, Naso, Corinna tibi:

Quod si tam insignes dominas Cytherea dedisset,

80

      Vicisset clarios vestra Thalia choros.

Pulchrior hac multo tamen est mea Silvia, cuius

      Forma decens nostris haeret imaginibus.

Virgo, parce, precor, neque enim nisi vera fatemur:

      Silvia pulchra mea est, tu quoque forma decens.

85

Huc tende, umbriferis redimite, Lyaee, corymbis;

      Huc, Phoebe, arguta conspiciende lyra;

Vos quoque, qui facili vincitis fronde capillum,

      Intonso vates maxima cura deo,

Certatim alterno deducite carmina cantu

90

      Qualia marmoreis Cynthius articulis

Non numquam aprici modulatur per iuga Cynthi

      Aut propter gratae nobile flumen aquae,

Sive Aganippeae gavisus gramine ripae,

      Sive tuis, Helicon, captus ab arboribus,

95

Dulcis ubi resonat variarum turba volucrum

      Vt primum alma dies noctis abegit equos,

Liquit et invitis thalamum Tithonia bigis,

      Cuius ab amplexu maeret abire senex.

Nam lubet aeterna nympham hanc extendere fama,

100

      Tanta equidem digna est vivere forma diu.

Tu modo Cumaeam, virgo, transcurre senectam

      Et tempta Pylios praeteriisse dies,

Gaudia neu blandae transmitte, insana, iuventae:

      Forte tuos claudet crastina lux oculos.