Gabrio de' Zamorei carmina, 1

Reference basis text: M. Vattasso, 1904

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


1. carmen in mortem Karoli ducis Calabrie

Ingeme fata ducis lacrimasque, Calabria, funde,

      Teque tui domini morte perisse puta.

Ora bibant imbrem lacrimarum mesta tuarum,

      Impleat immensus viscera tota dolor.

5

Karolus ecce tuus, tibi dux dominusque piusque,

      Extremum clausit morte vocante diem.

Tuscia tota gemat, multas divisa per urbes;

      Precipue tellus lilia pulcra colens,

Et tecum fundat lacrimas urbs pulcra Senarum,

10

      Et lupa cum pueris ingemat ipsa suis.

Gens Lombarda fleat propriis oppressa tyramnis

      Spe libertatis posse carere putet.

Quid referam? nulla Latii suspiria desint

      Parte, sed has unus conprimat iste dolor.

15

Tu potes et debes lacrimas in funere tanti

      Spargere, quem virtus pretulit ipsa viris.

Namque fuit iusto Minos Titusque benigno,

      Hippolytum fecit vita pudica sui.

Moribus et rigidum visus superare Catonem.

20

      Hunc David antiquum vita beata dedit.

Quando erit ut dominum tanta virtute beatum

      Invenias? toto nullus in orbe manet.

Ac si contingat dominum tibi credere regem,

      Quis tibi tam dignus tamque benignus erit?

25

Vel Nero durus erit, vel forte Calligula fiet,

      Sevior aut Titi fratre putandus erit.

Finge pium placidumque dari multumque benignum;

      Non erit extincto par, michi crede, duci.

Ad lacrimas igitur reddeas, nec copia earum

30

      Desinat immundas magna tenere genas.