Marco Antonio Flaminio carmina 2, 35

35. de discordia ordinis parente ac mundi procreatrice

Nonne vides hanc molem, atque haec variantia membra?

Nunc illa inter sese arcto coeuntia nexu

Exercent placidam felici foedere pacem;

Sensiferi unde vigent mortali in corpore motus:

5

Irarum ingenti nunc tempestate coorta

Incipiunt rimis agitata fatiscere, donec

Dissiliant duro vitai in litore fata.

Talibus inter se vicibus volvuntur in orbem

Et pecudes, et montivagum genus omne ferarum,

10

Et volucres pictis tranantes aera pennis,

Quaeque latent liquido Nerei sub gurgite monstra,

Velivolaeque rates et amantes aspera dumi.