Marco Antonio Flaminio carmina 2, 7

7. de se proficiscente Neapolim

Pausilypi colles, et candida Mergillina,

      Et myrteta sacris consita litoribus,

Si mihi post tantos terraeque marisque labores

      Contigerit vestrae limina adire Deae;

5

Limina, quae vates specula fundavit in alta

      Actius, Eois clarus et Hesperiis;

His ego pileolum figam, et calcaria, et ensem,

      Et quaecumque vagus arma viator habet.

Nec mihi iam quisquam vel prudentissimus ullas

10

      Aut pelagi, aut terrae suaserit ire vias;

Non mihi Persarum si detur regia gaza;

      Non mihi si rubri serviat unda maris.

Quis furor est, nullis umquam requiescere terris,

      Atque alia ex aliis semper adire loca?

15

Nec vitare graves aestus, nec frigora saeva,

      Nec timuisse vagae mille pericla viae?

Felix, qui parvo contentus vivit agello,

      Nec linquit patriae dulcia tecta domus.

Quem versare iuvat foecunda ligonibus arva,

20

      Et nitidam vitis fingere falce comam.

Aut gelidam summo lympham deducere clivo,

      Aestibus ut mediis arida prata bibant.

Aut tondere gregem lucenti vellere amictum,

      Et tonsum liquidis mergere fluminibus.

25

Hic laribus certis, certisque sodalibus utens

      Magnorum vita caelicolum potitur.

Nec violentus eum crudeli vulnere latro,

      Nec fera caeruleo perdidit unda mari.

Ille suis moriens suprema dat oscula natis

30

      Deficiens casto coniugis in gremio.

Illa viri fugientem animam dulci excipit ore,

      Et claudit tenera lumina cara manu:

Dehinc tumulum viridi componit margine fontis,

      Qua vetus arboreis decidit umbra comis.

35

Huc madefacta piis lacrimis fert liba quotannis

      Cum pueris veniens maesta puella suis:

Et magna manes compellat voce mariti,

      Spargens fictilibus lac niveum calathis:

Nec potis est dulci tumulo se avellere, donec

40

      Hesperus invitam cogit abire domum.

O fortunati cineres, umbraeque beatae,

      Morte obita si quem talia fata manent!

At me, dum terras, et vasta per aequora curro,

      Si vocet in Stygiam pallidus Orcus aquam,

45

Quis tumulum faciet? tumulo quis tristia libans

      Dona, peregrinas flebit ad inferias?

Iam valeant Alpes, et nimbifer Apenninus,

      Tuane maris nostri litus utrumque vale.

Me iuvat umbrosis vitam nunc degere in hortis,

50

      Et Phoebo, et Musis otia digna sequi.

Tum rerum caussas, eventaque dicere: qua sint

      Lege colenda homini numina sancta deum:

Qui deceant mores, faciat quae vita beatum:

      Quid verum falsis distet imaginibus.

55

In primis celebrare Patrem fidibus iuvat, a quo

      Ex nihilo Vates omnia facta canunt;

Caelicolae quem Tergeminum venerantur et Vnum;

      Qui mare, qui terras, qui supera alta regit.

O utinam ille suo me sistat numine sancto

60

      Ad fortunati litora Pausilypi!

Litora divino quondam celebrata Maroni,

      Et patrio Minci flumine cara magis.

Litora, quae toties viderunt Calliopeam

      Dictantem vati carmina docta suo.

65

Sirenes illis stupuerunt versibus: illis

      Carminibus omnis Nereis obstupuit.

Ipse pater Tegeaeus amoena vireta Lycaei

      Linquens insolitis cantibus intererat:

Quem comitabantur silvarum numina Fauni,

70

      Et Nonacrinae maxima turba deae.

Ille coronatus viridanti tempora myrto

      Dicebat laudes, candide Daphni, tuas;

Et quae Maenalius dulci cantarat avena,

      Dum pascit niveas Alphesiboeus oves.

75

Tum miseros Galli consolabatur amores,

      Duritiam incusans, pulchra Lycori, tuam.

Hinc laetas segetes, et Bacchi dona canebat,

      Et pecus, et liquidis dulcia mella favis.

Mox sese attollens, numero graviore sonabat,

80

      Troiani referens horrida bella ducis;

Erroresque vagos, et diruta Pergama flammis,

      Visaque Tartarei pallida regna dei;

Tum patri celebrata prius certamina, paene

      Femina cum Phrygias perdidit una rates.

85

In primis fatum miserae deflebat Elisae,

      Quam tulit heu diro vulnere saevus amor.

Siste ratem, Aenea, properas quid funus amanti?

      Per Veneris quaeso numina siste ratem.

Quod si forte tuae mors est tibi cara puellae,

90

      Ah saltem in gremio concidat illa tuo.

Vos, o caeruleae formosa Doride natae,

      Vos dominum ad litus, quaeso, referte meum.

Sic vestro nulli veniant in amore dolores:

      Sic vobis semper mutuus adsit amor.

95

Ille canit: celso properant de vertice lauri,

      Et prata omnigeno flore colorat hamus.

Tune sacrum felix aluisti terra Maronem?

      Tune pio celas ossa beata sinu?

Anne etiam, ut fama est, Vatis placidissima saepe

100

      Inter odoratum cernitur umbra nemus?

Felices oculi, fortunatissima silva,

      Et quidquid sancto nascitur in nemore!

Cui non sit dulci patria tua dulcior ora?

      Quis non te lucis praeferat Elysiis?

105

Iam mihi Benaci laetissima litora sordent,

      Iam formosus aquis Mesulus irriguis.

Me tibi, terra beata, dico; tu meta laborum,

      Iamque senescentis grata quies animi.

Tu, dum fata sinunt, lucemque, auramque ministras:

110

      Tu, precor, exstincti corporis ossa tege.