Marco Antonio Flaminio carmina 2, 2

2. Ianthis

Venisti tandem, tandem, mea sola voluptas,

Venisti, et lucem miserae vitamque tulisti.

Quantum vere novo gaudet lasciva capella,

Aestivis quantum sitientes imbribus horti,

5

Tantum, Mopse, tuo reditu laetatur Ianthis.

Te sine, care puer, leto mihi tristior ipso

Vita fuit, tardoque dies mihi tardior anno.

Seu tenebras Vesper, seu lucem ferret Eous,

Me flentem Vesper, flentem cernebat Eous.

10

Lugebant silvae, lugebant mollia prata,

Formosusque suos amiserat hortus honores;

Et desiderio domini pecus omne peribat.

Dulcia nunc tecum redierunt gaudia cunctis.

Aspice, te laeta pinus complectitur umbra;

15

Arguto properans te murmure lympha salutat,

Albaque purpureum tibi ducunt poma colorem;

Ipsa ego nunc dulci saturabo lumina vultu.

Discedet macies, discedet corpore pallor,

Et tecum longos peragam feliciter annos.

20

Seu teneras solito pasces in monte capellas,

Seu patrios fines linques, et pabula nota,

Quidquid ages, formose puer, tua cara puella

Tecum semper erit, terras comes ibit in omnes.

Iam didici, quid sit iuvenem exspectare morantem;

25

Exspectans una vel nocte puella senescit.