Marco Antonio Flaminio carmina 2, 1

1. ad Stephanum Saulium

Pone metum, SAVLI, longas iam pone querelas;

Flaminius valet, ac laetus tibi carmina dictat.

Scilicet ut Romae corruptas fugimus auras,

Et riguos patriae montes, saltusque salubres

5

Venimus, effoetos venit quoque robur in artus,

Diffugit macies, diffugit corpore pallor,

Et somnus vigiles irrepsit blandus ocellos;

Quem neque desiliens crepitanti rivulus unda,

Nec Lethaea mihi duxere papavera quondam.

10

Iam valeat Romana meo cum Principe tellus;

Certum est, in patriis aevum consumere silvis.

Si laetus pomis, et vili pascor oliva,

Et iuvat angusto vitam traducere tecto

Ignotum, duplici pellentem frigora panno,

15

Quid Regum turres, ac limina magna potentum

Persequor, et dulcem dimitto stultus agellum?

At tu, quem virtus, generis quem antiqua superbi

Ad summos iam nobilitas tollebat honores,

Vitasti sapiens urbana negotia: nunc te

20

Lauricomas inter silvas, citriosque nitentes

Musarum placidae traducunt otia vitae.

Tu gelidam stratus formosi fontis ad undam,

Qua leviter cultis immurmurat aura viretis,

Occultas rerum caussas, caelique meatus,

25

Quid deceat, quae sint fugienda, sequendave, tractas.

Tu magni eloquium Tulli, numerosque secutus,

Condis perpetuis mansura volumina chartis.

Nec tamen irriguos hortos ornare colendo,

Nec citrium serere, aut buxum tondere comantem

30

Negligis, aut sedes apibus optare quietas,

Dulcia divini decerpens gaudia ruris.

Te, iuvenis venerande, sequar; quantumque benigni

Di dederint vitae, contentus paupere tecto

Iam vivam mihi secretis inglorius arvis.