Giuseppe Sporeni carmina 2, 19

Reference basis text: Maria Alessandra Romanelli, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1979-80

Editing of the digital edition: M. Rossi


19. F. Venereo patritio Veneto
Iuliensi praesidi Venus

Surge (triumphatum nec enim tibi denegat ingens

Roma caput victamque deis languentibus urbem),

Magna parens Hadriae, vitreo cui vortice Nereus

Atque Athamanteis respirat fluctibus Ino,

5

Cui pelagi mitescit hiems. Tibi concipit ignes

Phemonoe thyrsumque ferens Semeleius Euan

Et casti regina chori; tibi murmurat ultro

Virginea de rupe Helicon et maximus Hermes,

Tu quoque Caesareae limes quem prospicit ore

10

Dantem iura foro prosternentemque minaci

Fronte nefas, qua sese udo de vertice Turrus

Praecipitat nostramque vado praeterfluit urbem

Robora vi convulsa trahens, qua tristia Cormus

Saxa domat pluvioque minax prosternitur amne.

15

Sume lubens quodcumque paro, nec fistula vatum

Sordeat aut nostra modulatus arundine Phoebus.

Iulia vipereis infestans arva colubris

Alecto nostras Erebo sociaverat umbras

Civilisque movens atros discordia crines

20

Tiliaventeas late populaverat urbes,

Cum Venus Hadriaco Neptunum vortice currus

Spumiferos exercentem blandasque foventem

Nereidas, miti sic questa redarguit ore:

"Quid querar aut Praeneste ferox aut tristia magni

25

Fata Iovis, genitor, quod me Saturnia tantum

Persequitur nostrosque adeo malesana minores

Exagitat? Tu cerne meos ut iniqua severo

Iuliadas prosternat equo, quas turbida caedes

Ingeminet. Vix Hydra fugax flaventibus undis,

30

Tiliaventeo vix unda potentior amne

Sufficiunt prohibere nefas, vix Sontius ingens,

Sontius infectas miseratus sanguine ripas.

Talis in Iliacum furias evexerat agmen,

Structa tridentifero cupiens evertere divo

35

Pergama et infaustae peritura cacumina Troiae

Tydides, cum me furiis ingentibus ardens

Ingenti excepit telo atque ingentibus armis

Nube cava natum amplexam perque ipsa trahentem

Castra Agamennoniae fuerat qua exercitus alae

40

Mitior et currus procul exercebat Achilles

Atracios magnumque fremens dabat Hectora leto.

Sic etiam Rutuli demens incendia Turni

Movit et Ausonias nimis indignata secures

Eumenidas ausit medio rapuisse barathro;

45

Tum Lausus, tum contemptor Mezentius orbis

Astriferi et Latiae pubes sata margine ripae

Tristia Romuleo posuerunt arma Gradivo:

Hinc dirae passim strages, hinc orta Latino

Bella corymbiferaeque dederunt orgia matres;

50

Ipsa tenens regina faces et mystica Bacchi

Tympana Labdacioque movens incendia thyrso,

Spargebat tenues per opaca silentia crines.

Hinc magnus furit Aeneas, hinc asperat iras

Turnus atrox tandemque mei sub pondere nati

55

Corruit et Stygias fugit indignatus ad umbras.

Nulla tamen pietas, nullus praecordia divae

Lenit adhuc superum superoque potentior omni

Iuppiter, aut fati lex aut Themis optima divum?

Ergo meus sic ibit honor? Sic corruet ingens

60

Iulia et irriguo circumflua moenia Turro,

Moenia Caesareis famulata securibus olim

Et pia Ledaeo complexa Aquileia Timavo?

Tu, pater, hanc compesce luem si turpia natae

Damna vides, si te Veneris primordia tangunt

65

Et iuvat hinc nostros subolem tenuisse volucres.

Tu, pater, hanc misero demas e pectore labem".

Dixerat; haec vitreae Saturnius arbiter undae

Praerupto nitens scopulo et spumantibus arvis

Ora dedit Paphiae sinuosa per aequora divae:

70

"Me ne putas, Cytherea, tuis divertere curis

Posse animum et duris nemorosae questubus Idae?

Me ne putas miseri latuisse pericula Turni

Et formidatas Latiali vertice turmas

Aut quae Turricolas agitat discordia cives?

75

Novi equidem quodcumque refers, novi undique dirae

Iunonis crudelem animum et crudelia gentis

Funera quae vitreo colit exundantia Turro

Pascua et irriguam Cormi torrentibus urbem.

Tu vero quodcumque ferox Saturnia miscet

80

Excidium, quascumque novat fors improba curas

Disce pati et lacrimis compesce fluentibus ora:

Sceptra etenim maiora dabo atque ingentibus utar

Auspiciis, ut signa tuus coelestia Caesar

Augeat et laetas iterum pube impleat urbes.

85

Et iam caeruleis Hadriae circumfluus undis

Computat insignes annos Mavortius heros,

Computat et fasces venturumque aspicit aevum

Quo magis frenabit opes, quo Caesaris ingens

Excepisse forum mirabitur undique pubes

90

Hunnia et immensos immensa parabit honores.

Aurea tunc passim meliorque novabitur aetas,

Aurea Saturnus miseris dabit ocia terris;

Tunc nullas pecori fraudes malus obstruet Augon,

Augon Marmaricae generatus sanguine Leucae,

95

Augon Turricolis horror pastoribus ingens;

Sponte sua frondescet ager, sponte omnia silvis

Provenient multasque dabit sponte arbutus umbras.

Felix illa dies Venetos cui cernere fastus

Contigerit pompasque virum et surgentia plausu

100

Agmina per laetas errare licentius aedes.

Hunc ego ceruleae reptantem fluctibus undae

Qua Venetum clarescit apex, qua murmurat ardens

Hadria et ingenti littus prosternit arena

Edocui quos Luna globos obversa ruetur,

105

Quo rutilum fulgore caput circumferat et quo

Vortice pastoris teneros meditetur amores.

Edocui plectra Aonidum, quibus horrida movit

Tartara Bistonio stabulatus margine vates

Et flentes Orco Eumenidas et Cerberon ore

110

Frendentem trifido Siculaeque elementa Maricae;

Saepe etiam didicit variis animata figuris

Semina Pyrrheasque manus et furta Promethei;

Vnde coloratos ducat Thaumantia crines,

Vnde genus pelagi et Nereidos Amphitrites,

115

Post obitus num vita animis, post funera manes.

Praecipue quis honor superis, quid turbida quaerat

Iustitia et miti ridens Clementia vultu;

Mecum Erato Pallasque fuit, quique enthea rupis

Castaliae pineta legunt et maximus Euan,

120

Euan thyrsigere metuendus cuspide Nysae.

Adde quod hic vestra gavisus origine duci

Nomen habet Veneris, nomen sibi vendicat ultro,

Diva, tuum et Paphiae meditatur murmura famae.

Postquam igitur flavo labentem vortice Mellam

125

Terruerit victorque suas remeaverit undas,

Ingentes capiet fasces, ingentia Turri

Moenia et ingentes urbis per compita leges

Instituet totoque scelus procul auferet aevo.

Tunc nimium felix auroque potentior ipso

130

Chloris eris, Chloris vitreum Natisonis ad amnem

Carmina Maeonio modulata ingentia plectro;

Tunc nimium felix stabulantem carcere Mopsum

Excipiet rursusque pios blanda hauserit ignes".

Haec deus, at genitrix Paphios enixa volucres,

135

Laeta fluentisonis qua se Cypros exerit undis,

Sedato posuit tristes e pectore curas.

Ergo fausta dies et amato Cynthius orbe

Te nostris, auguste parens, immiscuit oris

Hunneamque dedit frenare potentius urbem,

140

Ergo fausta dies nostris te immiscuit arvis.

Vive diu felix, nec amatum, Chloride, Mopsum

Despice nec Mopsi deductum pectine carmen

Aut quae Leucadio Sporenus murmurat auro.