Marco Antonio Flaminio carmina 1, 21

21. ad Antonium Mirandulam

ANTONI venerande, anima mihi carior ipsa,

Romamne semper incoles?

Te nec avaritiae morbus, nec fervida honorum

In Vrbe detinet sitis.

5

Vis igitur properemus, ubi Dovadula Musis

Amica praebet otia?

Hunc agrum dat habere tibi Farnesius heros,

Quo nil amoenius, neque

Fertilius Baccho, et Cereri gratissima tellus

10

Togata cernit Gallia.

Has age delicias, et dulcia rura petamus,

Quo pulcher Autumnus vocat,

Et Bacchus pater, et virides Pomona per herbas

Cum Gratiis ducens choros.

15

Iam videor tecum patula proiectus in umbra

Ad lucidi fontis caput,

Discere, nubigenam quae mille coloribus Irim

Vis pingat imbris nuntiam;

Cur cadat aestivo glacialis sidere grando;

20

Quis tantus excitet furor

Ventos, horrisonas curvato gurgite ut undas

Ad alta mittant sidera;

Altera cur auro tellus fluat, altera ferro,

At illa gemmis splendeat.

25

Felix, qui rerum causas, MIRANDVLA, nosti,

Et eleganter explicas.

Tu docti pridem male culta vireta Lycaei

Post longa primus saecula

Efficis, ut prisco revirescant more, quod omnis

30

Miretur aetas postera,

Teque parem dicat magnis heroibus illis

Quos ipsa Pallas artibus

Erudiens claris dat adhuc splendere per orbem,

Vt pulchra caeli lumina.