Francesco Berni carmina, 7

7. elegia

Ergo ego transactos intempestivus amores

      Cogor ab ingratis trudere numinibus,

In me mutato quae nunc livore feruntur,

      Et dant rivali vota secunda meo,

5

Quod male custodi veniens alienus abactor

      Abstulerit praedae gaudia longa mihi?

Et modo, cum nulla est nostro medicina furori,

      Nitimur haec studio fundere verba levi.

At primum iratus longe siet ille Cupido,

10

      Et si quod nostri numen amoris erat,

Quos indoctus adhuc nulla miser arte fefelli,

      Dum staret medio tuta carina mari.

Ah nimium tuta peragebam tempora mente!

      Ah quantum nocuit nil timuisse mihi!

15

Qualis Threicio pastor securus in Haemo

      Compositum nullo claudit ab orbe gregem,

Perque vias patitur nulla cum lege vagari,

      Nec vigilat, nuda sed requiescit humo;

Dumque tenet turpis titubantia lumina somnus,

20

      Infestus medias irruit hostis oves;

Sic mea quisque videns in amore pericula discat

      Semper sollicitis vivere luminibus.

Nil adeo tutum est quod, si patientia praestet,

      Seu vi non possit, seu magis arte capi.