Giuseppe Sporeni carmina 1, 6

Reference basis text: Maria Alessandra Romanelli, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1979-80

Editing of the digital edition: M. Rossi


6. in festo divi Cristophori ode

Christe, sis felix faveasque dexter,

Nam pii laetum canimus tropaeum

Martyris sacrosque lyra triumphos

Dicimus alta,

5

Qui mori pro te voluit cruenta

Caede supremosque pati dolores,

Vt coeli sedes peteret sacrique

Tecta Tonantis,

Stant ubi laetis superum cohortes

10

Mentibus laudesque canunt Tonantis,

Vt domos Ditis peteret nigrumque

Frangeret Orcum

Seque ab umbroso barathro ad supernas

Duceret sedes et amica coeli

15

Regna, quo nos post obitum reducas,

Christe Redemptor.