Giuseppe Sporeni carmina 1, 4

Reference basis text: Maria Alessandra Romanelli, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1979-80

Editing of the digital edition: M. Rossi


4. ad Redemptorem nostrum

Vt tuas possim celebrare laudes,

Christe, sanctorum decus atque Olympi

Rector excelsi, faveas benigno

Candidus ore

5

Et choris mater comitata sacris

Virginum et celsae faveant catervae

Laeta gestantes decorata sacris

Tempora vittis.

Verba commotis resonare fibris

10

Invident nostro data iura plectro,

Sive devoto canimus beatas

Corde phalanges,

Seu poli motus speculamur alti

Aut sacros belli canimus triumphos

15

Quos ab extremis retulit benignus

Claudius Indis.