Francesco Berni carmina, 4

4. Amyntas

Sederat argutae pastor Meliboeus ad umbram

Ilicis, et medio pecudes collegerat aestu;

Dumque simul pecus omne coactum forte iaceret,

Et leviter summas tantum decerperet herbas,

5

Ipse, cava maestum modulatus arundine carmen,

Dum canit indignos Lycidae pastoris amores,

Nequicquam et sparsas per inhospita rura querelas

In numerum referebat, eum nemora avia circum

Collesque fluviique et tutis antra latebris

10

Audivere; sonant etiam nunc carmine sylvae:

"Dicite, vos nymphae nemorum, vos dicite nymphae,

Et vidistis enim divae et meminisse potestis,

Quos saltus, quos non implevit vocibus agros

Infelix Lycidas, lento dum indulget amori,

15

Dum queritur, dum te crudelem dicit Amynta?

Namque ferunt, pueri Lycidas incensus ut olim

Ignibus, haec circum miseris loca questibus implens

Errarit, tristique animum saturarit amore.

Non illi pecudes curae, non ruris amoeni

20

Cultus erat; densis horrebant sentibus arva,

Et neglecta situ nequicquam armenta iacebant.

Ipse puer viridi tum primum aetate iuventae,

Muneribusque potens domini, non fletibus ullis,

Non precibus maesti poterat miserescere amantis:

25

Ergo amens desiderio languebat inani,

Nec iam quod speraret habebat perditus ultra.

Illum adeo Dryades, illum videre dolentem

Naides, et flevere diu, flevere bubulci,

Flevit et ipse pater nimium formosus Apollo.

30

Venit Amor, longum pertaesus corde dolorem:

Ecquis erit modus, Lycida, tibi vulneris? inquit:

Non lacrymis saturatur amor, non frondibus haedi,

Non levibus segetes zephyris, non imbribus agri.

Ille autem: Quid enim crudelibus, improbe, verbis

35

Prosequeris Lycidam, et morienti sedulus instas?

Non tibi cum Superis, tunc cum me, saeve, petisti,

Res fuit, aut gravioris opus fuit impete teli.

Sic ovibus lupus insidias, sic mollibus agnis

Instruit; haud tauris concurrere fortibus audet.

40

Vnum adeo, mihi quod suprema in morte loquendum

Restat, habe; et memori pastores mente tenento.

Tempus erit fors, cum Lycidae morientis egebunt

Pastores; nec erit nostrae tibi gloria mortis.

O nemora, o colles, o nostri plena laboris

45

Arva valete, valete et vos armenta gregesque.

Vester ego Lycidas, quondam non ultimus inter

Arcadas, intereo; tu funeris auctor Amynta es.

Dixit, et incubuit viridanti protinus herbae

Fessus: eum Nymphae Cyllenides exceperunt

50

Pallentem, inque humeros flexa cervice labantem.

Olli tergeminae nerant iam stamina Parcae,

Iam medium stygiis Proserpina merserat undis

Dilectum Musis caput et pastoribus aeque.

Non illi quisquam cantu se contulit olim,

55

Non iaculo pedibusve bonus, non arte palestrae.

Testes vos sylvae, vos, o vaga flumina, testes,

Quantum Amor et tristis Lycidae mors abstulit agris.

At casu concussae animum morientis amici,

Septem illum luces totidemque ex ordine noctes

60

Ad tumulum prope Parthenium et Sperchiadas undas

Naides ingemuere, tuleruntque annua dona

Florentes violas et puri pocula lactis,

Et dixere: Amor, o Lycida, tibi causa sepulchri est.

Iam vos, o quicumque gregum per summa Lycaei

65

Custodes, vitate, malum vitate furorem;

Nempe furor vobis Amor, et crudele venenum est.

Pestis Amor pecudum; et caecus dolor ille iuvencas

In furias agit, ille truces in vulnera tauros,

Et macie pecus omne peremptum conficit aegra".

70

Haec memini in sylvis Meliboeum forte canentem

Non semel, et querulis mulcentem versibus auras,

Donec eum occiduo propior iam vesper olympo

Admonuit gregis, et serae decedere nocti.