Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 92

Reference basis text: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


92. in transitu Hippolyti Cardinalis Ferrariensis

Mente non tali generosa quondam

Delos accepit spoliis superbum

Cynthium, postquam pharetratus icto

Angue refulsit.

5

Iuppiter nec tam posito trisulco

Fulmine et coeli solio relicto

Gratus accessit, numerosa visens

Moenia Cretes:

Quam fuit carus nimium moratus

10

Transitus nobis Mynii Galeri

Praesulis, qui nunc Rhodopes remigrans

Venit ab oris.

Alloquar, quantum regio latina

Tota maerebat viduata tanto

15

Principe, aut quantum gemebunda Padi

Flebat alumnum.

Odit Arctoum celebris Timavus

Invidens Istrum, Natisoque Dravum.

Qui frui vultu potuere fausto

20

Principis almi.

Nonne Riphaei superant nivales

Dum frequentantur Latio decore,

Aemon argutum, nitidique summa

Culmina Pindi?

25

Iam veni quaeso specimen latinum,

Iam veni pulsa cito tarditate,

Sed veni qualis solitus, iucunda

Fronte serenus.

En sinum nostra placidum recludit

30

Vrbs tibi laeto geminata plausu;

Sed fugam ne tu properes precamur

Candide praesul.