Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 91

Reference basis text: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


91. ode dicolos tetrastrophos in festo d. Nicolai

Dive qui mitra redimitus alba

Navitis praestas celerem medelam

Dum procellosa pelagus tumescens

Fluctuat unda,

5

Huc ades felix facie serena

Laetus intersis, tibi dedicatur

Festa lux, verum comitatus adsis

Sidere fausto.

Prodeas tandem venerande praesul,

10

Nonne te votis populus lacessit,

Omne delubrum redolente fumo

Conspice cultum.

En tholus panno Tyrio superbit,

Fronde festiva cumulantur arae,

15

Fulgidi lychni properant benignam

Promere flammam.

Vox tibi alterno modulata cantu

Plaudit, argutis simul et canoris

Tinniunt himnos geminata laetos

20

Organa cannis.

Nubilis coetus iuvenum frequentat

Templa centenis decorata signis,

Massa quas olim tua coniugavit

Aurea nuptiis.

25

En tibi coelebs properat caterva

Continens binos pueros gerentes

Dona Dictaei reparata succo

Cerea thymi.

Quaeso iam sumas facilis tuorum

30

Dona, tum coeli decus universam

Sospites gentem, populumque totum

Alite laeva.