89. silvula in Vtineae arcis constructione
per Iacobum Cornelium locumtenentem
Surge per aethereos, moles Cornelia, tractus,
Surge precor, casus numquam sensura futuros,
Sed victura diu et Venetos mansura nepotes.
Sidere Parrhasio donec glomerabitur Arctos
5
Dum licet at propera, nostro sub praeside tantis
Auspiciis augenda venis Sigeia quantis
Creverit haud umquam Phoebae pectine Troia
Regia, nam domino solvit periura planctu,
Dum Spartana manus proruptis moenibus urbis
10
Pergama vastarent flammasque per oppida ferrent.
Nunc te Pannoniis non ductor Brennius armis
Erigit, haud glebas confert externa iuventus,
Sed dux Oenotrius sed te Cornelius heros
Tollit Iulaeo nec non educit ab agro,
15
Quem velit auctorem deiecto Roma Quirino
Praeferat et Cadmo quem iam Semeleia tellus.
Cresce igitur felix hostilibus invia telis,
Pone metum nec enim saevum sentire tridentem
Amplius acciderit rutilosque ardere per ignes;
20
Saevit ira Deum; iam te iubet Ennosigaeus
Stare per aeternos Mavors et Iuppiter annos
Degeneres colles et inertia culmina Romae
Iuppiter exosus Tarpaeam deseret aram,
Sed Capitolinas istuc felicius arces
25
Transferet et tamquam praestantior incola nusquam
Esse queat, sese iactabit sede recenti,
Damnabitque moras quando despexerit urbem
Vndique subiectam, vel euntes ordine cives.
Ipse parens nullo telo stipatus inermi
30
Glandifera dextra quassabit pondera quercus,
Inde per Adriacas prospectum deferet undas
Quaque patent omnes Venetorum regna per oras
Numine ridenti placidoque tuebitur ore.
Ergo Semiramios studiis imitata labores
35
Plebs Hunnea, confer durosque ligones
Mitte, fatigatis iamdudum cesset aratris
Grande boum pondus, tellusque exhausta quiescat.
Huc omnes intende manus Pariusque feratur
Mygdoniusve lapis Scythicas sed proice cautes;
40
Nec licet intersint saxosi fragmina montis
Incultusve lapis, sed puro splendeat auro
Tota domus patribus Venetis habitanda deisque.
Vt quum Corneli praetoris parvulus infans
Creverit in patriis patrius successor habenis,
45
Atria cognoscat, magna et monimenta parentis
Atque suo digna moderamine gaudeat aula.
Sidere qua tardo deducit plaustra Bootes
Limina tollantur centum sublata columnis,
In foribus praetor caelatus cuspide docti
50
Praxitelis iusta concedat iura bilance
Patribus Hunnaeis, genus hic prospectet et omne
Stemma suum, veterisque suae primordia gentis;
Noscat avos videatque patrem per rura vagantem
Norica, et Illyricos frenantem iure colonos,
55
Tergestinam aciem Cadubrinosque triumphos
Perlegat et fortis miretur gesta parentis
Vulcani fabricata manu, dehinc ordine cernat
Adriacos patres et fortia bella nepotum.
Europam atque Asiam laturam colla capistris
60
Praevideat Latiis, flavo cum flumine Nilum
Spectet ut Ausoniis designet legibus ambas
Sponte manus, Venetoque velit servire senatu.
Tum qua nubiferis pennis extenditur Auster
Insolitum tollatur opus, palatia crescant
65
Arte novat surgat murus coelumque flagellet
Vertice Callaico sit quo super ampla leonis,
Forma Cleonaeo sed longe mitior ore.
Huic iuba Phryxaei nequaquam velleris impar
Hirsuta cervice fluat, totosque per armos
70
Fluctuet auratos et se diffundat in ungues,
Pandat in Hunnaeos geminas altissimus alas
Et populis placidam subiectis praebeat Vmbram.
Sit minor haud illo cui nunc super aethere flagrans
Syrius allatrat sitientesque excitat aestus,
75
Pectore sic vigeat mater Berecynthia plaustris
Vt velit ipsa suis, sed flexa cauda minaci
Tendat in Aeoos et atroces terreat Indos.