85. in mortem Cynthi poetae laureati
Iam radiis saeptus medium transcenderat axem
Phoebus in occiduas et properabat aquas,
Mando fatigatus languentia corpora terrae
Qua vetus herbosam fagus opacat humum.
5
Protinus irrepsit somnus mihi molliter artus
Et faciles oculos irrigat alta quies.
Ecce novus vates praecintus tempora lauro
Visus Iulaeo surgere laetus agro,
Quisquis es, o nobis auratum porrige plectrum
10
Cum fide Threicia quod tibi dextra gerit;
Nec fas erit vestram mortali tollere palmam
Ista nisi facilem barbitos addat opem.
Huius tanta gravi visa est reverentia vultu
Duceret aethereum quilibet esse virum,
15
Eius forma solo graditur sed sidera tangit
Vertice et in coelum proicit alta caput.
Dextra tenet plectrum, citharam tenet altera, coelum
Harmonia resonat quo feriente lyram,
Lena pios humeros niveo praecingit amictu
20
Quae nimium longos fundit in arva sinus.
Leniter incedit praefert cui praevia virgo
Cum nervo immensam nobiliore chelym.
Hinc meat Euterpe musis comitata novenis,
Cum sociis illinc pulchra Napaea venit,
25
Cuilibet in dextra est recinenti multa papyrus
Quam solita est vatis scribere docta manus.
Haec legit heroo ductorum proelia metro,
Haec elegium, lyricos sed sonat illa modos
Qualis in Haemonia stipatur Delius arce,
30
Castalium fidibus dum citat ipse chorum.
Verum ubi pervenit qua panditur ardua Averni
Porta Acherontaei, Tenariaeque fores.
En via fit lenis placido patefacta recessu
Vt solet haud tristem spondet acerba gradum;
35
Ingreditur felix coetus per operta viarum
Qua patet Elysiis orbita facta diis.
Dulcisono impletur cantu domus infima Ditis
Quae gemitus sensit nunc capit unda sonum.
Tum ferrugineam transvectans navita Cymbam
40
Flumine quod novies Tartara cingit aquis:
Quale melos tantum nostras defertur in aures,
Quis novus hoc audax advena tentat iter?
Dixit et ad sonitum navis vestigia torsit.
Margine caenoso dum sedet alba cohors;
45
Nulla mora est remis, admovit nauta carinam
Suspicit insolitum quae reverenter onus.
Styx (mihi quis credat) fusca confusa palude
Gurgite turbatas clarificavit aquas
Dum transit sinuosa ratis, stetit infera Nais
50
Firma vado, cursum detinuitque suum.
Linter et impulsu conti non labitur ullo
Sed proprio puppim carmine pondus agit.
Nullo ubi remigio Stygias tranaverat undas,
Portitor in ripae gramine sistit onus.
55
Procedit generosa manus per inania Ditis
Regna, semel cunctis post adeunda viris,
Ianitor horrendus triguttura comprimit ora
Vnde soporiferum concipit aure sonum.
O meus o coniux, fatur Proserpina regem
60
Quis nostrum rapta coniuge limen adit,
Hic sonus unde mihi? Magnum portenditur omen;
Damna mihi timeo, damna parantur, ait.
Ad sonitum morsus avidos compresserat ales
Quem fugat assiduo viscere nulla fames
65
Dum transit venerandus honos, dum praeterit agmen
Dum nigra nectareis cantibus aula sonat
Belides, impleta requiescunt fontibus urna,
Nec cribrum tenues undique rorat aquas;
Non avidus ramos fugientes esurit undas
70
Quas sitit in medio Tantalus amne bibit.
Dum stupet Ixion qui sontia membra fatigat
Cantibus illisum non rotat axe caput,
Sisyphiam molem tum primum vidimus alto
Firmatam scopulo; dum lyra pulsa canit.
75
Crinibus anguineis non concita saevit Erinys,
Nec tristes animas dira flagellat anus.
Denique iuguntur campis foribusque propinquant
Qui solido Elysios ex adamante secant;
Occurrit numerosa phalanx per amoena piorum
80
Rura, comas viridis laurea cuique premit.
His dum vita fuit, dum vescebantur in aura
Aetherea, Phoebo dedita turba fuit;
Inter eos quidam Graio velatus amictu
Ex humeris pendet cui tuba longa suis,
85
Maeonia excepit venientes voce; sedili
Sistit odoratum quod rosa picta facit.
Expectate diu vatum pater optime Cynthi
Venisti, Aonidum te comitante choro;
Dum nos silva tenet lucisque habitamus in istis,
90
Quae fuit arguta est absona facta chelys.
Hactenus hic nullus quom non Cirrhaea propinat
Pocula, nec nobis sunt Heliconis aquae.
Pierides absunt et abest quoque Cynthius: at nunc
Pierides adsunt, Cynthius alter ades;
95
Tu latices sacros tu mystica pocula trades,
Te duce reddetur pristinus oris honor.
Haec ubi dicta refert, teretem protendit olivam
Atque novum viridi munere donat herum;
Tum pariter luco subeunt miroque feruntur
100
Concentu, visum maxima silva negat.
Verum ubi per lucos nequicquam lumina tendo,
Pectora deseruit semisopita quies.