34. de Salvatoris natali
En venit alma dies, lux, o signanda chelydro
Qua salva est virgo virginitate parens.
En venit alma dies, quae vidit prima Tonantem
Qui solvet populus, quae quoque prima dedit.
5
Ergo redi, sed qualis eras, quom prima fuisti,
Quom dederas pacem, quom dederasque Iovem.