23. ad Thranconum
Quom mihi quae mea sunt aufers, Thrancone,
Quid te si superis plurima dona dares?
Non precibus gaudent, prosunt ieiunia nulla,
Nec peccatori maxima vota valent.
5
Ergo nisi reddes quae a nobis ante tulisti,
Non bene semper agis, quom bene semper agas.