16. ad Roraium
Summa fides fecit proprios liquisse penates,
Dum fugis externo subdere colla iugo,
Dum nescis domino cuiquam servire, sed illi
Scis tamen imperium qui tenet atque regit.
5
Vt teneas illum non omnia perdere curas,
Atque domum mavis linquere quam dominum.
Induperatorem licet et cupiasque velisque
Credo tamen, quod te non minus ille velit.