2. in anum importunam
Hesperidum qualis dites circumplicat hortos
Anguis, et intortis flexibus arva tenet,
Talis anus, nostrae custodia dira puellae,
Observat teneros, subsequiturque pedes,
5
Vt non illa queat comites, carosque propinquos
Hac sine, nec magni visere templa Iovis:
Non patrem incomitata petat, non filia matrem,
Vsque adeo haec turbat gaudia tanta lues.
Quod si forte illam cupidis spectaris ocellis,
10
Spectantis subito devovet atra caput,
Nec quisquam occurrit, cuius non turpiter ora
Appetat, et tristes murmuret ore sonos.
Aurato frustra latitet sub Iuppiter imbre,
Iverit ad Danaes haec modo saeva latus.
15
Perfida, et immitis mores imitata colubri,
Cuius ad exemplum te quoque fata manent,
Digna quidem es sudibus vitam posuisse sub ustis,
Sed non Herculeo robore digna peti:
Crede mihi, cecinisti in me quae tristia nuper,
20
In caput evenient uberiora tuum.
An socrum te odisse nurum non perfida narrant
Quae tecum aequaevae stamina longa trahunt?
Cuius te mores nequeunt mutare, nec illa,
Illa mihi geminum lumina cara iubar,
25
Lumina queis rapidos submittat fulminis ignes
Iuppiter, et coeli regna minora putet.
Sume animos, formosa, mares, et colla tumentem
Deiice, et audaci robora stringe manu,
Forte modum vertat, frenum si coeperis ore
30
Mordere, et tristi te explicuisse iugo:
Castaque nullius cum sis tibi conscia culpae,
Fustibus invisam, verberibusque doma,
Sic ultum venies manibus generosa pudicis
Mille animas, leto quas dedit ista truci.
35
Nam quotiens libuit, noctem ducentibus astris,
Exuere humanam dicitur effigiem,
Et fieri obscoenam volucrem, mox unguibus uncis
Errant cum molli somnia nigra pede,
Infantum circum cunas volitare, nec ulli
40
Parcere, cui matrem senserit esse procul,
Nec teneros nisi pastam artusque et sanguine poto
Assuetam ad vestros inde redire lares.
Tun pestem hanc patiere, meae spes unica vitae,
Ardescet tristi nec tibi felle dolor?
45
O pereat potius quisquis sua commoda nescit
Servari melius qua ratione queant:
Blanditiis facilem, coniux incaute, puellam
In quamcunque velis duxeris ipse fidem;
Nam tenerae obsequio perstant in amore puellae,
50
Sicque illaesa tori vincla pudorque manent.