Teofilo Folengo epigrammata, 31

31. agricola ad suum ligonem

Amo te merito, ligo, ligonum

Antistes, nitidi minister horti,

Nam quantum est, vel erit, vel ante constat

Tot iam saecla fuisse sarculorum,

5

Nemo te melius repurgat herbas,

Vnde tot sata multiplexque vernat

Pubertas holerum decusque florum;

Tua namque opera nemus virentum

Betarum superat suosque late

10

Dat lactuca dapum quies lacertos;

Non est dicere quanta brassycarum

Sit vis: dispeream nisi praealtis

Se herbae subiciant pares cupressis.