Teofilo Folengo epigrammata, 30

30. ad Seraphum

O qui nobile nunc peritiorum

Effulges specimen quot extiterunt,

Quotve sunt modo, quotve erunt deinceps,

Mallem aut Chrysogono aut mihi dedisses,

5

Quam isti, delicias poeticorum,

Flacci scilicet aureum libellum.

An sat commodus ille idoneusque

Hortifossor habetur, ut libellum

Tam bellum aureolumque melleumque

10

O docti susciperet manu Seraphi?

An, Seraphe, habilem esse censuisti

Durum faenisecam explicare Flaccum?

Is quanto magis utilis ligoni,

Is tanto minus utilis libello est,

15

Cui nec littera quamlibet minuta

Nec tantillus apex patet figurae.

"Verum - inquis - bonus est vir". Ah, cachinnor

Vt huius bonitas homuntionis,

Qui bubulci ad aratrum ineptit, aptet

20

Sese Flacci ad epistolas profundi.