Teofilo Folengo epigrammata, 21

21. in felem omnium pessimum

Resultent "io io" coci, resultent

Iamdudum queruli simul lebetes

(Nuper nescio quid mali gemebant);

Quin ipsae insiliant nigrae nigellis

5

Ollae cum patinis, et huc et illuc

Permixti urceolis catini et urnae

Et quantum est olidissimae popinae,

"Io" ter geminent chorosque ducant:

Curis namque animi levantur aegris,

10

Hostem namque alacres suum triumphant.

Hostis insidiator ille felis,

Versipellis, atrox, trifurcifer fur,

Et cuivis cacodaemoni parandus,

Tam cautissimus omnium latronum,

15

Quam notissimus omnium malorum,

Lurco, carnivora et lucernilingus

Praedatorque inhians iugi rapinae,

Ictu nunc valido atque ponderoso

Ligonis periit, deditque poenas

20

Tot commissa luens, quot ille sparsim

Per corpus rubeos pilos habebat.

Ah, pili scelerum indices suorum!

I nunc, Palladios bibas liquores

Nulla relligione, qui nec ipsi

25

Parcis stuppae olidas vorans lucernas.

At vobis, lemures tenebricosi

Et nigri genii, iubetur, Orci:

"Raptate hanc olei bibacitatem,

Torquete hanc adipis gulositatem,

30

Torrete ad patinas Stygis flagranti

Bullantes oleo et putri sagina.

Has poenas merito luat gulonis

Felis ingluvies voracitasque".