Francesco Maria Molza elegiae 2, 1

Testo base di riferimento: M. Scorsone, Rossana Sodano, 1999

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


1. ad Michaelem Maium

Omnia venturo laetantur Caesare, Mai,

      Grataque compositus ocia mundus agit,

Laeta Pales agros, atque ipse revisit Apollo,

      Et squalor campis omnibus ater abit.

5

Coeroleus placido Tybris iam defluit amne,

      In mare sanguineis qui modo fluxit aquis,

Fortia quaeque virum volvebat corpora nuper,

      Fronde coronatas sustinet unda rates.

Pendenteisque inter dumosa rupe capellas

10

      Herboso pastor gramine membra levat,

Quem modo sylvarum vasto latuisse recessu

      Compulerant tristi classica pulsa sono.

Sic iam Caesareae praecurrens candida puppi

      Adventum Pax est testificata Dei:

15

Aspice quam molles substernunt aequora venti,

      Littoris extremi vix ferit unda latus.

Arbiter ipse maris rabiem Saturnius arcet,

      Vastaque sublata temperat arva manu.

Solve ratem, et pelago, Caesar, te crede patenti:

20

      Increpitant celeres carbasa lenta Noti.

Nec salis infidi subitas horresce procellas;

      Coerula sunt fato regna minora tuo.

Ipsa Venus curvo convellens littore funem

      Trudet coelesti robora sacra manu,

25

Aeternamque petens Romanis inclyta pacem

      Velorum plenos diriget alta sinus.

Subsident tumidi ventosa per aequora fluctus,

      Verbaque lascivus nautica discet Amor.

Parte alia classem Nereides admiratae

30

      Lustrabunt densis pinea texta choris,

Et levibus circum verrentes aequora palmis

      Divinos fundent ore sonante modos.

Fessa tibi Ausoniae, pugnax Hispania, tellus

      Iam dudum absentis invidet ora Dei,

35

Desertum et queritur Tybrim, praelataque Iberi

      Flumina, et auriferi littora fulva Tagi:

Sis licet atque orbi, Caesar, spes una regendo,

      Ausonis ante omnes attamen ora tua est.

Quare age te tandem meritis accinge triumphis,

40

      Imperio sedes haec magis apta tuo est.

Attigeris primi vix dum bene littoris oram

      Occurret sparsis cum tibi Roma comis,

Occurret tibi Roma olim pulcherrima rerum,

      At nunc regales dilaniata genas,

45

Vulneraque illa gerens, ob quae vel barbarus hostis

      Optet tam saevas non habuisse manus.

Tu flentem solare oro, et miserere precantis,

      Italiam salvo Caesare flere nefas.

Aeternum lapsis sic te succurrere rebus

50

      Permittant vitae candida fila tuae.

Sic tibi victus Arar totiens, magnusque Garumna

      Languidior famulis in mare currat aquis.

Interea et mea dum frustratur gaudia Caesar

      Advenit et votis serior ipse meis,

55

Nos iuvet in gelida prostratos ilicis umbra

      Ad liquidi somnos ducere fontis aquam,

Quaeque tibi in ramos procumbunt, inclyte Mai,

      Grandia nunc pleno carpere poma sinu,

Nunc et felices Musarum expromere cantus,

60

      Qua fugit irrigua garrula lympha via.

Olim Caesareis dabitur cum regna triumphis

      Posse loqui, et captos ore referre Duces,

Vnus eris, nostri celebrent quem saepe libelli,

      Proxima post illum tu mihi cura venis.