Teofilo Folengo epigrammata, 12

12. experientia 6

Vector Sydoniae calet puellae:

Sagittas acuit tener Cupido,

Torquati geminantur hinc palumbes,

Auriti lepores boaeque turpes.

5

Sydus Herculei flagrat Leonis:

Frondes nec tenui moventur aura,

Dumos nec gelidi exeunt lacerti,

Portu nauta latet, viator umbra.

Pugnaci haeret Apollo Scorpioni:

10

Spumant labra mero lacusque praelo

Vi pressante capit novum Phalernum,

Complenturque cadi amphoraeque grandes.

Horret sydere bruma Capricorni:

Auget ligna focis veruque torret

15

Longo terga suum, superque crates

Tuceta et croceae strident tomaclae.