Teofilo Folengo epigrammata, 11

11. experientia 5

Florescunt sata vineaeque gemmant,

Purae per teretes cient lapillos

Raucum murmur aquae, udulique rivi

Albent liliolis, rubent rosetis.

5

Durescunt segetes agris caduntque

Iam curvis sata falcibus, nec aestu

Messores avidum gemunt laborem,

Sed crebris cyathis levant calorem.

Dulcescunt nimioque botriones

10

Sunt ulmis oneri tumente succo;

Fit vindemia vinitorque laetus

Suo destituit decore vites.

Canescunt nive tecta stiriaeque

His pendent vitreae stupentque guttae;

15

Pastor straminibus simulque arator

Defendunt, hic oves, at ille tauros.