Teofilo Folengo epigrammata, 10

10. experientia 4

Fragrant multicolora prata gemmis,

Quas leni populant apes susurro;

Laetae qua nemorum trabes comantum

Frondescunt, avibus sonant canoris.

5

Flagrant pulverulenta rura flammis,

Quas brevi extenuant oves sub umbra;

Lentae qua coryli nigraeque olivae

Pallescunt, querulis strident cicadis.

Turgent mellificata musta botris,

10

Quos Bacchae patulis ferunt canistris,

Et qua vitibus explicantur umbrae:

"Io, Bacche - canunt -, io, Lyaee!"

Torpent obstupefacta stagna crustis,

Quas nec plaustra notant rota eque signant;

15

Et qua cymba modo premebat undas,

Colludunt pueri labantque plantis.