Teofilo Folengo epigrammata, 9

9. experientia 3

Iam novos variosque picta flores

Passim reddit humus decusque veris;

Lascivit Cytherea consuitque

Ludenti violas rosasque Amori.

5

Dat messes ager hispidus salubres,

Nec tunc utilis impeditur ardor;

Texit flava Ceres graves aristas,

Cingens tempora spiceis corollis.

Pingues pampineos gravant lacertos

10

Vvae, pampineos gravant lacerti

Vlmos, ulmi asinum gravant flagellis,

Dum, Silene, agis hunc gravem racemis.

Nix Alpes aquilone sibilante

Summas candidat, implicantur amnes;

15

Hinc Nymphae vitreo stupent ab alveo

Et comunt glacie comas sub ipsa.