Teofilo Folengo epigrammata, 8

8. experientia 2

Ver nitens, ubi nix modo imperabat,

Summit regna suasque ponit herbas:

His arridet Amor parensque Amoris,

His blanda Zephyrus iocatur aura.

5

Aestas delitiis laboriosa

Praefert seria decutitque flores:

His fruges subicit Ceres opimas,

His flavae subeunt deae manipli.

Autumnus vacuos cados vetusti

10

Ad novum reparat Thyoniani:

His plaudit Bromius, Bromique pupi

His circumsiliunt chorosque ducunt.

Horret bruma gelu casa eque rimas

Stipat sedula pervias rigori:

15

His mugit Boreas suasque victor

His vibrat Scythico nives ab Arcto.