Teofilo Folengo epigrammata, 7

7. experientia 1

Ver novum domitis adest pruinis,

Cui Mars nunc aperit tenerque Aprilis,

Occurrunt Veneres vagique Amores,

Dum tectum vetuli subintrat Anni.

5

Sol freno ignivomos equos retentat,

Lentis solstitium notans quadrigis;

Aestas nuda sitit, gravesque spicas

Duro torret, cupidos parat colonos.

Autumnus moderante sole flammas

10

Prodit tardigradus, satis quod ille

Succulentus hebet sua eque vites

Illi palmitibus gemunt onustis.

Adportat gelidos Hyems novembres,

Canasque hirta comas trahit podagram,

15

Tussit pelliceis pedes ad imos

Se volvens tunicis fovensve prunas.