7. ad Lycorim
Ne quid forte animae dormis dum, pulchra Lycori,
Amittas, furtim noctu ego surripio;
Namque tuis felix componens oribus ora
Aurarum quicquid difluit excipio.
5
Et sic excipio tenuis quod spiritus inde
Tunc nullus pereat, seu temere aufugiat,
Nam foret haec ingens nimium iactura gravisque,
Quam mi gemmarum pondera nec relevent,
Nec messes Arabum valeant solarier ullae,
10
Vecta nec e rubris munera littoribus.
Quin etiam extremo recubes si, perfida, lecto
Amplexu molli nec miserum foveas,
Hanc tamen excipio spatiis exclusus iniquis
Et mihi non una est huc adaperta via.
15
Quod si tu quoque, lux mea, idem hoc conarere,
Esset et ambobus hoc pariter studium,
Ipse tibi, tuque ipsa mihi carissima vita,
Et foret exemplo copula nostra bonis.