2. ad Furniam
Conde, praecor, nitidum pectus, mea vita, nigranteis
Conde oculos, tenerum, Furnia, conde sinum:
Ex istis manifesta parat mihi bella Cupido,
Meque satis quondam perdidit iste sinus.
5
Ne, mea, mi mollesque manus, niveosque lacertos
Ostende et digitos comprime queis morior:
Hae mihi convellunt animam, atque his corda liquescunt,
Sunt leves digiti spicula, non digiti.
Auratos vela crines, et candida colla,
10
Et quae me perimunt bella labella tege.
Quid tandem est tibi, quod non aegrae incendia menti
Praebeat aut animam non subito rapiat?
Tantillum blando aspexti me, lux mea, voltu,
Cum coepi totis sensibus effluere.
15
Blanditiis potis ipsa tuis me perdere amantem es,
Et vulsam e medio tollere corde animam.
Ah morior, quo saeva fugis? quo quo aspera vultus
Avertis placidos, candidulasque manus?
Iam mihi te totam retegas, iam pascere ocellos
20
Me sine, et in caris ponere cor labiis:
Fac mihi delitias omnes, et eburnea colla
Luminaque et tenerum, Furnia, pande sinum.
Basia sit roseis iam iam dare pressa labellis,
Et meliore necis conditione frui:
25
Sic placidus moriar, sic dulci lumina morte
Nostra suis manibus frigida condet amor;
Quae si obeunda mihi est, hos novit spiritus artus
In nullo melius deposuisse loco.