Francesco Maria Molza varia, 81

Reference basis text: P. Serassi, 1747

Editing of the digital edition: Michela Naccari


81. IN GALLVM BELLVM REPARANTEM

O te praecipitem, miser

Angit quis fatuus iam nimium dolor,

Aut quae te furiae premunt,

Perfractis toties viribus impotens!

5

Bello ut denuo provoces,

Astrorum memorem, ac fulminis alitem?

Cuius saucius unguibus,

Vix tandem laqueis eximis indecens.

Rostrum nuper, et irritis

10

Imples, quod decuit, questibus aethera.

Proh nunc omine quam malo,

Intermissa modo bella iterum moves.

Nempe id scilicet asperum

Est visum tibi, quod sensibus integris;

15

Sed feras tacitum hoc licet,

Dudum perfruerere, et patrii ingenii

Oblitus, variam Deam

Horreres Nemesim, atque instabilem rotam.

O quam mox cupies greges

20

Inter versicolores cavea in levi,

Obscenasque simul dapes

Exegisse diem inglorius ultimum!

Sparges cum sola sanguine,

Atroque hoc adipali icore alites

25

Pasces, ludibrium quibus

Differre amplius est et scelus, et nefas.