Francesco Maria Molza varia, 21

Testo base di riferimento: P. Serassi, 1747

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


21. Iolas

Vos mihi Pierides, magno dum munus Iulo

Fiscellam, et lento ductos de vimine qualos,

Quod possum, texisse iuvat viridante sub umbra,

Dicite quae nuper vacuo proiectus in antro

5

Cantarit socios inter venator Iolas,

Olim ingentis, nunc parvi possessor agelli.

Dicite, nam puerum densa lustrasse corona

Nostri vos saltus stupuere, oviumque magistri.

Ipsum dum aequiparat calamis, et carmine Moerim,

10

Moerim Pastorum decus, ipse et proxima Moeris

Carminibus Phoebi facit, et modulatus avena

Deducit rigidas summo de vertice quercus

Saepius, atque iugis proceras evocat alnos.

Forsitan et quondam propius miseratus inertem,

15

Cinthius haec quocunque modo tibi maxima, Iuli,

Efficiet, bifronsque dabit inflare cicutas.

Tunc Romam linquens, et notas Tybridis arces

Caiani invisam, saltusque et laeta Caregi

Pascua, virtutesque canam, et tua maxima facta

20

Assurget nitidis Arn...... leniter undis,

Et sibi postp.......bridis amnem,

Ambobus quamvis aeque sis fervida cura.

Haec olim, primos facilis nunc accipe lusus,

Lusus, quos custos tantum gregis, aut ubi densas

25

Attenuans frondes extremos vinitor antes

Attigerit, iubeat gelidos ediscere fontes.

Venatu assiduo nuper defessus Iolas,

Devitans aestum viridi successerat antro,

Vestibulum ex hedera spargebant protinus alba

30

Silvestres densa complexi fronde Corymbi,

Herbosoque toro exceptus, rivoque fluenti,

Non illaudatos referebat Apollinis ortus.

Ortygiae ut pulchrae silvis eductus in altis,

Immanem Pythona puer tremefecerit arcu.

35

Purpureae huic quamvis cristae, maculosaque terga;

Et variis latos sinuaret flexibus orbes.

Mox et errantes cervos, capreasque fugaces

Perculit, et certa confixit monstra sagitta,

Vnde sibi aptatis inter se cornibus aram

40

Contextu extru....... templumque locavit.

Addit ut Ad........entus amore

Erravit quodam tacitis inglorius arvis,

Vtque gregem immundum non fastidiverit, utque

Sole diem ducente, astrisque recentibus illum

45

Prodire in saltus, serae et decedere nocti

Riserunt sacro stupefactae carmine Nymphae.

Quam melius germana choros nunc in frondosis

Exercet silvis, Amneso cui patre centum,

Centum Nereides, vitreae genus Amphitrites,

50

Lumine purpureo, pictae rosea ora Iuventus,

Addunt se socias pariter, montesque per altos

Dulce fremunt, tremulis quatientes motibus artus,

Seu iaculo potius lynca, cursuque fatigant,

Eque volutabris pulsos immanibus Apros

55

Proturbant, variis resonat clamoribus aether,

Assultu nemorum, et silvis redimita profundis

Taygeta impulsus fremituque et voce canum Pan

Maenalio e saltu, atque e vertice Cyllenaeo

Naiadum occurrit pater, et socia agmina iungit.

60

At clauso postquam processit Vesper Olympo

Caelicolum pictas r.....berrima sedes,

Accurrunt sup...... laeta frequentes

Atque onera accipiunt venientis, sedula casses

Pars petit, et lato praefert venabula ferro:

65

Pars curru exemtos gaudet per prata iugales

Attrectare manu, ramosaque cornua sertis

Implicat, et fulvo nectit corallia collo;

Nexilibus pendent demissa monilia ramis.

At tibi nunc viridi fr... procumbit in arvo

70

Amphrysum propter, mollique in margine

Auratos pueri crines bene olentibus herbis,

Nunc apio viridi, nunc purpureo narcisso

Intexens vanum cantu solatur amorem;

Incustoditi repetunt praesepia Tauri.

75

Sed non indictam hinc alio digressus amantem

Phyllida praeteriit, Partho quae spicula cornu

Dum torquet, canibusque instat circumdare saltus

Nuper, et infidis audet se credere silvis;

Setosi redit exuviis horrentibus Apri

80

Conspicua, atque tholo rictus tibi, Delia, fixit,

Immanes rictus ...... monumenta decore

Ipsa etenim certa ........ria virgo,

Ipsa etenim dicat se se Nonacria victam,

Fortunata animi, ah te ne lustra invia fallant,

85

Ah tibi ne noceant variarum monstra ferarum,

Errantemque notet spinis rubus asper acutis.

Haec ille: pulsae responsant Phyllida valles,

Et tremulas frondes venientis sibilus austri

Impellens, iuveni optatam per membra quietem

90

Irrigat, et dulci somnos fovet aura susurro;

Ante pedes dilapsa silet silvestris harundo.