6. in diem Natalem Christi
Iam venit alma dies, albo signanda lapillo,
Quae toties nostros laetificavit avos.
Quam fore divini vates cecinere, Maroni et
Hanc fore praedixit certa Sibylla diem.
5
Haec en alma dies, in qua de Virgine nasci
Dignatus Regum Rex, Deus omnipotens.
Angelicae voces cui dicunt carmina mille,
Cuius in adventu carmina mille stupent.
Nascenti plumae non stragula picta soporem
10
Induxere, illi praebuit herba torum.
Aurea non illi, non illi argentea vestis,
Non gemmis illi vestis onusta fuit.
At vix Pastorum sub vili culmine natus,
Inclusus cultu paupere membra tegit.
15
Hunc tamen et Reges summi venerantur, et omnes
Circumstant, miroque hunc in honore tenent.
Huic aurum et myrrham cum sacro turis honore
Dant Reges ducti sidere conspicuo.
Illum myrrha hominem, Regem auro, ture Deumque
20
Testantes, nec non oscula dant pedibus.
Luce igitur sacra mortales ponite fastus,
Quodlibet et festo tempore cesset opus.
Quisquis si impurus sacris descendat ab aris
Turpia cui Veneris facta placere solent.
25
Hac quoque voce omnes laetemur, voce canentes,
Quod sit magna Deo gloria, paxque homini.
Quique lares curet benedicta spargere lympha,
Ritus ut a nostris traditus extat avis.
Turbaque vernarum, veterum de more parentum,
30
Ingerat arsuris grandia ligna focis.
Et precibus bene quisque suis pia Numina Christi,
Vt procul a nobis sint mala cuncta roget.
Vt sit ager penitus scabie rubiginis expers,
Nec vitium corbis sentiat aegra seges.
35
Ne infelix lolium et steriles dominentur avenae,
Ne invisae messes depopulentur aves.
Vosque Sacerdotes pura cum veste venite,
Vriteque aeterno tura Sabaea Deo.
Et signum puris manibus portetis ad aras,
40
Dulcibus hancque hymnis concelebrate diem.
At tu sacra dies cunctos celebranda per annos
Candidior semper, candidiorque redi.