Anonimo genovese carmina, 4

4. de "Bonos habent hic adversitates"

Non indigneris, quisquis celestia queris,

Si malus hic floret, si iustus turbine ploret:

Nam perfectorum non est omnino virorum

Hic exaltari, sed sterni, ludificari.

5

Expers celorum sic genus est reproborum,

Sic terrenorum sine parte fit ordo bonorum;

Mens igitur pura, preparans ad regna futura

Quod sibi contingant, hoc lecto munere stringat.