74.
Sedes etterni Regis modo corde fideli
Christicolis, quos terra tenet, fore creditur intra
Celum empirium, sic invisibilis usque
Quod mortalis homo spolietur, spiritus inde
5
Liber eat sursum. Verum iam dote beati
Lucis perpetue, deitatem nempe videntes
Atque Dei tronum, non expectant nisi surgant
Quod sua quotque iacent nunc mortua corpora viva.
Sedis apostolice speties signatur ab illa,
10
Ac tua, rex, vere quoquam formatur ab ista,
Non mediante tuum regnum donatur ab ipsa.
Ergo potes Summum precibus deposcere tute
Et debes etiam, quia visque sapisque perite.
Pontificem secura valet meritoria vita
15
Exorare Deum, sic matrem filius insons,
Sic dominum servus reverens et corde piato.
Mundus opusque gerens purum, tibi supplico, princeps,
Devote reverensque precor, bonitatis amice,
Sanguinis egregii, set precipue peritorum
20
Semper amatorem, generosum postulo vultum
Ac animum nitidum, digneris ut ipse iuvare
Hoc opus hocque pium studium virtute magistra
Illustrante tuum cor sancta luce benignum.
Rex, aperire volam tunc solis auribus alme
25
Maiestatis ego propriis quandoque retectum.
Repperit invidie merens obstacula seve
Et stetit hucusque res imperfecta, dolore
Non sine multiplici populi Pratensis, et usque
Nunc tenuit tacito super ore silentia muta.
30
Sicque pium dormivit opus per tempora cuncta
Pene Iohannis, humi qui pridem castra reliquit,
Pontificis quondam summi, quo cepta fuerunt
Eius cesarei fini primordia pastor
Speratoque, dolo sic impediente maligno:
35
Per te speratur felicem summere finem.
O regum penitus mens invictissima, que non
Frangitur adversis, nunquam corrupta secundis,
Quam Deus etternis post maxima tempora donis
Impleat, atque bonis faciat gaudere beatis
40
Secum, qui semper vivit regnatque Deusque
Secula cuncta regit rex infinita, manetque
Inclitus et vere laudabilis omnibus. Amen.