70.
Hic ego sum pavo, similis mundo quia pravo:
Esse quidem novi me quod de lumine vovi,
Sic illustratus oculis Argique necatus
Qui fuit Alcidi, quos nunquam vivere vidi.
5
Currum Iunonis fero ductor, voce draconis
Clamo, latet nido dum coniunx, stulta cupido
Est mea dira nova sotie que destruit ova.
Glorior at caude specie: tamen ambulo fraude
Cauti latronis. Visis pedibus, nego donis
10
Esse venustatis me pictum vel novitatis,
Grate vel laude pulcre vel nomine caude.
Sicque, per horrorem, caude postpono decorem
Quem decerno pedum, nimium quem iudico fedum.
Angelicis pennis vestitus sic ego vernis,
15
Cur crudelis here traho iussus pondera, quere.
Sum quotcunque bonis dotatus, vi rationis
Nector maioris vite fieri melioris.
Ergo trahens stringor donis quibus undique cingor,
Et caude crines pedibus tunc indico fines;
20
Gloria vana cadit cum fraudis nomine vadit
Que fulgetque, sonis vel rauci voce draconis:
Tunc caude penne, solium si quando perhenne
Pensatur finis, flectuntur sepe ruinis.
Sic, auriga fere Iunonis sum quia vere,
25
Qua mee prolis puto luxibus obvia solis,
Ante suum fetum perquiro summere letum.
Tellus, docta parens, ne fetus concidat arens,
Abscondit semen quod gliscit perdere femen.
Sic ego sum forma que colligitur bona, norma
30
Caute vivendi, mundi spetiosa cavendi,
Nec confidendi rebus; causaque cadendi
Mundanam formam gero, que dat vivere normam.
Pompis elatos doceo deponere gratos
Stultitie flores, que diligit orbe colores,
35
Et spernit mores rectos fructusque labores;
Forma superborum sum picta, libido vagorum,
Et conversorum speculum regimen vel eorum,
Sum deceptorum signator et umbra suorum,
Nam gero serpentis caput et cordis sapientis.
40
Vanis nempe bonis pictique levis rationis
Pennis pavonis, mundi vocisque draconis,
Dire Iunonis, modo sunt qui pondus agonis
Vite latronis credunt vel in ungue leonis.