Teofilo Folengo eglogarum appendix, 3

3.

Tunc de calcagnis suspirum grande cavavit

Tognazzus, dicens: "Cordoium, Berta, dedisti,

Cum Bertolinae memorasti nomen amatae.

Cunctas plus tostum voluissem perdere vaccas,

5

Quam Bertolinam, quae vaccas praestitit omnes.

Sunt modo quinque anni, passarunt forsitan et sex,

Quod Bertolinam sposavi mense Novembro.

Ayme, quis illius costumos dicere posset,

Stare pares dignos regis papaeque moeris?

10

Mille quidem pegoras media beverasset in hora,

Docta fuit grassos manibus componere gnoccos,

Tortas, tortellos, maccum, muliebre polenta.

Non ego scordabo donec mihi vita manebit

Splendentem manuum pellem digitosque galantos.

15

At si narretur tuttum, nimis esset afannus:

Quando recordor eum, totus disnembolor intus.

Tot bon costumos habuit, quot testa capillos".

Cingar vix retinet schioppanti in pectore milzam,

"In verum - dixit - femnam moruisse cotalam

20

Est grandis codesella tuis, Tognazze, facendis;

Nam tua robba, domus vadunt sotosora, quod illa

Instrumentorum fuit unica mastra tuorum.

Sed moruit: quid te plus oltra gramire bisognat?

Prende aliam quae te scaldet, bonhome, putinam;

25

Ne dubita, quoniam contado stamus in uno,

Quo genus ad plenum bestiaminis huius habetur.

O utinam semper sit tanta caristia panis,

Quanta est donnarum per totum copia mundum!"