Teofilo Folengo eglogarum appendix, 1

1.

Tognazzus

Tunc de calcagnis suspirum grande cavavit

Tognazzus, dicens: "Cordoium, Berta, dedisti,

Cum Bertolinam memorasti; o scannacorada,

Omnes plus tostum voluissem perdere vaccas,

5

Quam Bertolinam, tamen excipiendo Bonelam.

Sunt iam quinque anni, passarunt forsitan et sex,

Quod Bertolinam sposavi mense Novembris.

Ayme, suos poterit quisnam laudare parentos,

Qui sunt de primis habitant in valle casadis?

10

Sunt bene staghenti, multum bestiamen habentes,

Quo valeant plures terrae sboazare biolcas.

Illa suo sensu tam maturale tenebat,

Quod centum vaccas hora beverasset in una.

Haec quoque bella fuit, sicut iam, Berta, provasti,

15

Cui pirontus erat vertex, aliquanto coputus,

Nasus distesus rampini more colabat,

Nec sua stricta fuit nimium bochina, quod ipsa

Quando gregnabat geminas toccabat orecchias;

Quam pulcros oculos habuit sua testa ficatos

20

- alter gazzolus, niger alter, sguerzus uterque -,

Quos inficatos mihi quando tenebat adossum,

Non bene cernebam si me guardaret, an altrum.

Quantum docta fuit grassos componere gnoccos,

Tortas, tortellos, maccum, muliebre polenta ...

25

Non biscurabo donec mea vita manebit

Splendentem manuum pellem digitosque politos;

Absque orechino nettare valebat orechias,

Longis namque ungis fecisset pectina corni.

At si narrarem totum, nimis esset afannus:

30

Quando ricordor eam, meme disnembolo totum.

Tantos costummos habuit, quod quisque stupebat,

D eque suis membris stranium mittebat odorem".

Cingar

Cingar vix simulat crepanti pectore risum,

"Est verum - dixit - quod talem perdere femnam,

35

Deberes ungis propriis graffiare masellas;

Nam tua tota domus vadit sotosora, quod illa

Instrumentorum fuit una magistra tuorum.

Sed moruit: quidnam magis uitra flere bisognat?

Summe aliam quae te scaldet, Tognazze, morosum;

40

Ne dubita, quoniam contato stamus in isto,

Quo genus asbaccum bestiaminis huius habetur".